HISTORIA LIBRI ESTHER

CAPUT X: De Seleuco

#II Machab. III

Post Antiochum magnum regnavit in Syria filius ejus major Seleucus, pessimus, sed iners. Pontifex Judaeorum fuit Onias. Nam Onia transeunte in Aegyptum, filius ejus Simon sedit pro eo. Cui successit filius ejus Onias. Sub hoc misit Seleucus nuntium Heliodorum in Jerusalem ad spoliandum commune aerarium templi. Quo ingresso in templum, surrexerunt duo juvenes de latibulis, et occiderunt eum. Videtur tamen Josephus velle angelos fuisse in similitudine hominum. In secundo Machabaeorum libro legitur, quia apparuit terribilis sessor equi, et conculcabat eum, et confractus est, et mutus factus, sed non mortuus, et duo juvenes decori flagellabant eum. Timensque Onias indignationem Seleuci orabat ad Dominum pro defuncto, et resurrexit. Qui rediens ad regem, ait: Si habuerit dominus meus aliquos, quorum sitiat sanguinem, mittat eos in Jerusalem, ut spolient templum.